Monday 1 May 2006

Ex capitibus LXXI ad LXXX

Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr. C.J. Beschi in 1730.

Chapter 71. Regis intentum percipere, quin illud rex patefaciat.

701
Qui, quin rex loquatur, ab ejus vultu ejus intentum percipere valet, huic mudo, quae nunquam siccatur aquâ circumfuso, ornamentum erit.


702
Eos, qui valent sine dubitatione alicujus intima penetrare, diis similes aestima.


703
Eum, qui ex eo, quod in suo interiori experitur aliorum interiora noscere valet, etiam ei dando aliquod ex iis, quae regium statum conficiunt membris, debet rex ad servitium suum attrahere.


704
Ab iis qui alicujus intimum animum, quin ab isto patefit, penetrare valent, caeteri (qui id nequeunt) multum diversi sunt, quamvis quoad membra similes sint.


705
Si ex similibus quae in se videt signis, caeterorum intima penetrare nesciant, quamnam quaeso aupra caetera membra specialitatem habebunt oculi.


706
Sicuti speculum repraesentat quidquid ei objicitur, ita vultus repraesentat quae in pectore latet iram!


707
Quid est ad intima dignoscenda aptius, quam vultus, si quidem statim ac in animo laetitia oritur, aut ira, ipse caeteris praenuntiat?


708
Si sit, qui suum animum intuendo quidni his vel illis affectibus expertus scrutari valeat: huic ut caeterorum animum noscat sufficit, si eorum vultum intuendo insistat.


709
Internum odium et amicitiam oculi manifestabunt iis qui sciri valent diversos oculorum motus pro affectuum diversitate.


710
Etsi acutissimus quis sit, ad animum dimetiendum, nulla ei suppetet melior ulna quam oculi.

Chapter 72. Auditorium discernere.

711
Doctum auditorium si habeat, maturè considerando loqui debet, qui verborum selectionem et linguae puritatem possidet.


712
Loco in quo loquitur se accomodando nonnisi doctè loquatur, qui in verborum qualitate discernendâ  peritiam habet.


713
Qui auditorium non discerando in publico loquendi cacoethem habent, nec loqui sciunt, neque ad quidquam valent.


714
Coram doctis doctè loquaris, coram albis (h.e. nesciis) albi stipitis colorem indue.


715
Inter omnes bonas qualitates optima est in seniorum coetu non esse prium ad loquendum.


716
Coram doctis latam eruditionem ostendere cupiens insciè loqui, idem est ac religiosum statum profitendo ab eo desciscere.


717
Doctrina eorum qui scientiarum studio incubuerunt, in coetu eorum qui sine errore et consideratè  loquendi peritiam habent, innotescet.


718
Coram doctis loqui idem est ac crescentium florum aerolis aquam infundere.


719
Qui coram doctis subtilia auaeque cum laude loquuntur, ea neque per oblivionem coram nesciis loquantur.


720
Noli subtilia loqui inter eos qui infra tuum coetum sunt; nam id idem erit ac pretiosum pharmacum in luto projicere.

Chapter 73. Coetum non timere.

721
Qui verborum selectu gaudentem sermonis puritatem gabet, coetuum diversitatem noscendo, ob docti coetûs metum errare non debet.


722
A doctis docti dicentur, qui inter doctos absque metu et confusione quae dedicerint, aliis communicare sciunt.


723
Plurimi sunt qui in proelio mori non timent; pauci sunt qui in coetu doctorum loqui non timeant.


724
Quae tu didicisti, ita inter doctos loquere, ut rt ii discere possint; quae in tu non didicisti, ab iis qui plus quam tu didicerunt, disce.


725
Ita disce ut viae quae ad scientiam ducit limites omnes attingas; nt sine timore ad quamcumque interrogationem in êa materiâ responsum dare quaes.


726
Sicuti nil prodest enis in ejus manu qui timidus est, ita nil prodest scientia ei qui doctum coetum pavet.


727
Scientia ejus qui doctum coetum timet, similis est ensi quem in proelio vibrant timidia manus.


728
Plurima quamvis didicerunt nullum exinde fructum capient, qui inter doctos doctè et clarè loqui nesciunt.


729
Eos qui scientias didicerunt sed prae auditorium metu ea patefacere nesciunt, pejores esse iis qui non didicerunt, sapientes ajunt.


730
Qui, quae didicerunt ob metum clarè patefacere nesciunt, quamvis vivi sint, tanti aestimantur, quanti fiunt mortui.

Chapter 74. Ditio, seu regnum.

731
Illud est (optimum) regnum, quod in se continet indefessos agricultores, virtuosos viros, et indeficientam pecuniam habentes.


732
(Optimum) est regnum, in quo talis sit rerum abundatia ut à caeteris regnicolis ibi desideretur incolatus, expers sit infirmitatibus et animalculis, quae ruinam segetibus afferant, et copiosum a segete fructum percipiat.


733
Regnum adeo opulentum esse debet, ut tempore famis sustentare etiam possit eos, qui a caeteris regnis illuc confugiunt, et tempore belli possit unâ vice solvere regi tantum tributum, quod per multas vices annuatim solvitur.


734
Boni regni qualitas esse debet egestati obnoxium non esse, insalubre non esse, nec hostium incrusionibus expositum esse.


735
In bono regno non debent inveniri seditiosi coetus, intenstini hostes, regem affligentia homicidia.


736
Inter regna optimum dicetur quod neque frequenter ruinam pati videmus; et si ruinam patiatur, statim illam copioso agrorum fructu reparet.


737
Puteorum et lacuum aqua, fructuosi montes, flumia, et inexpungnabilis regia, membra sunt, quae optimum regnum conflant.


738
Salubritatem, acres divites incolas, copiosum agrorum fructum, vitam suaviter ducendi falicitatem, nec non secritatem ab hostibus: ornamenta quae bonum regnum efficiunt haec quinque dicunt sapientes.


739
Illud regni nomem meretur, in quo annona facilè invenitur; regni nomen non meretur, si annonam multo labore investigare opus sit.


740
Quamvis omnia, quae superius dicta sunt, in regno reperiautur, nil prosunt, si partier in eo non inveniatur unio inter regem et subditos.

Chapter 75. Arces.

741
Et iis, qui hostem offendere volunt, maximo praestdio sunt arces; it iis, qui timendo ab hoste se defendere volunt, optimum sunt asylum.


742
Arx debet habere aquam, uti gemmae (incorruptibilem), spatiosum campum, montem arduum, confertum sed ordinatum nemus, ut fortis dici possit.


743
Quod murorum altitudinem spatii latitudinem, bellicorum instrumenta copiam, et loci inaccessibilitatem, junctim possidet, arcem vocat bellica scientia.


744
Quamvis parva sit tamen talis esse debet arx, ut in fortitudine magnas aequiparando,
ad eam expugnandum advenientem hostem animo dedicere faciat.


745
Arx talis conditionis esse debet, ut sit expugnatu difficilis, commeatu referta sit, et qui eam custodiunt facile possint in ejus defensione consistere.


746
Arx non solum debet iis omnibus, quae ad vigilum subsistentiam opus sunt, abundare, sed insuper habere debet bonos milites, qui in loco ei praesto sint (nempe eam defendant).


747
Arx talis esse debet, ut difficilis expugnatu sit, sive per obsidionem, sive per aggressionem, sive per proditionem.


748
Arx talis esse debet ut qui illam defendunt, eam non deserando, ex illa obsidione, eam vallantes vincere possint.


749
Arx ejusmodi esse debet, ut in ipso aggressionis initio, ejus defensorum in proeliando superioritatem videntes, animum despondendo hostes terga vertant.


750
Quascunque ex supradictis excellentias arx habeat, idem est ac si non haberet, si eam qui defendunt in pugnando excellentes non sint.

Chapter 76. Modus aerarium regium ditandi.

751
Nulla res ei rei similis, quae facit esse aliquid, eos qui nihil sunt.


752
Recuniâ qui carent a cunctis despiciuntur; divitiis qui affluunt a cunctis honorantur.


753
Splendor divitiarum nunquam deficiendum ad quod tibi libet regnum perveniens tuorum hostium tenebrosum odium affugabit.


754
Divitiae, quas quis honostè cumulate modum sciens eas procrundi, et virtutes exercendi occasionem, et inde subsequentes felicitates illi parient.


755
Abhorrendum est et contemnendum divitias cumulare quae non obveniant cum elementiâ (regis in subditos) et amore (subditorum in regem).


756
Divitiae, quae regii juris sunt, quae sponte obveniunt, quae ex vectigalium tributis colliguntur, et quae quae hostes destruendo reportantur.


757
Clementia (regis in subditos) quae filia est amoris subditorum in regem nutriri debet a divite nutrice, quae dicitur pecunai.


758
(Reges) tractatus inire unde sibi absque labore pecunia proveniat, perinde est ac ex eminenti loco elephantum pugnam spectare.


759
Divitias cumula, nam non est illis validior enis, qui hostium audaciam infringat.


760
Divitiis justè et honestè cumulatis affluenti faciles evadent caeterae duae res, (nempe virtus et gaudium.)

Chapter 77. Quae possidere debet exercitus decora.

761
Inter imnes regias felicitates primaria esse debet talem habere exercitium, qui omnia quibus construitur habeat membra; et imperterritus hostem in proelio vincere valeat.


762
Etiam si viribus inferior evasit, intrepidam in proelido constantiam exhibere non nisi in veternanâ militiâ reperitur.


763
Quid facit murium multitudo, qui ipsum mere cum suo strepitu aequent? Si ipsorum hostis coluber sibilum edat, omnes peribunt.


764
Ille verò exercitus dicitur, in quo reperitur nativa generositas, quae nec sui destructionem, nec sui divisionem patitur.


765
Exercitus talis esse debet fortidudinis, ut milites etiamsi videant sibi mortem imminere,
ad illi resistendum conflagrent.


766
Quatuor sunt quae exercitium servant, militum fortitudo, honoris tenacitas, antiquorum fortium aemulatio, et in ducem fidelis obedientia.


767
Exercitus callendo modum sustendi primae aciei invasionem, et prohobendo equitatum,
ne in se ruat, debet ipsum hostem invadere.


768
Si exercitui nec animositas ad hostem caedendum, nec robur eum sustentandum insit, debet saltem in numero, ordine et apparatus talis elle, ut solo ejus aspectu hostes terrificet.


769
Ut hostis hosti vincendo par sit, abesse ab eo debent desertiones quibus exercitus minuitur, effeminatio quae proeliandi indesinens taedium causat, et paupertas quae milites reddit tristes.


770
Quamvis in exercitu multi fortesque sint milites, si tamen desinit duces, quibus subordinentur, perinde est ac si non essent.

Chapter 78. Spiritus martialis.

771
Verba sunt ducis a praelio revertentis, qui refert quod sui milites, quos in arcis muro relinquerat, cum ipse int adversas acies rueret, clamabant hostem hortando, ne ante ducem suum consisterent, si vivere vellent: ante me (i.e. ante nostrum ducem) consistere nolite! Quidam fortes non ante me (i.e. opst meum tergum), in arcis muros tantes (dicebant).


772
Gloriosius est manu gestare lanecam, qui irrito jacto in elephante in campo proeliante missa fuit, quam sagittam jactam in leoporem in nemore quamvis illico eum confixerit.


773
Martialem in hostem ferociam sapientes magnanimitatem appellant; sed cum victis elementer se habere magnanimitatis apicem esse dicunt.


774
Martialem spiritum habens, postquam in proelio cum elephante lanceas omnes quas mau gestabeat consumpserat, ad continuendum proelium alias quaernens, lanceam ab hoste suo corpore infixam videns, summâ cum laetitiâ eam eripiet jaculabitque.


775
Si in hostem feroci vultu ruens, cum ille te in armis impetit, priorem destruendo trepidum vultum ostenderis, noonne locum erit dare hosti ad te destruendum.


776
Martialis vir quum suos dies numerat, infructuosè transactos inter dies computabit omnes eos dies in quibus speciale ac notabile aliquod vulnus non retulit.


777
Catena quam eruri alligant ii, qui ut immortale nomen referant vitam superunt, valde pulchrum ipsis est ornamentum.


778
Cum martialis furor eos qui pro gloriâ mori non timent invadit, etiam si a duce revocentur, suam indolem non minuunt (i.e. proeliari non desidunt), donec hostem subjiciant.


779
Quisnam vituperare audeat eos, qui ne suum propositum transiliant, generosè quamvis in hoste ruant, in bello moriuntur?


780
Mori extra domnum (i.e. in proeli), sed ita ut rex plurimas ob tuam mortem lacrimasfundat, adeo pretiosum est, ut aimilis mors quocunque pretio emenda sit, etiamsi id mendicare oporteat.

Chapter 79. Amicitia.

781
Quid est tam factu difficile uti amicitia? Sed qui est quod hac validus te defendat ab hostibus, cum iis impenetrabilis qrx illa sit.


782
Amicitia sapientûm novam luncam imitatur, qui in dies crescit; stultorum verò amivitia lunam plenamimitatur, quae quotidie decrescit.


783
Inter probes amicos quaeveris collocutio novum gaudium affert; sicuti scientias discentibus, quaevis nova notio novam dulcedinem affert.


784
Amicitia non instituitur ad jocandum et ridendum, sed ut amicus amici errata videns, in eum feratur eumque corripiat.


785
Ad amicitatem nec eodem in loco esse, nec jugiter conversari opus est, sed mentis ac indolis similitudo amicitiae causandae satis est.


786
Amicitia quae solam vultûs laetitiam prae se fert, vera non est; illa vera est, quae cordis et animi laetitiam secum fert.


787
Ab amico ea quae perniciem afferunt removere, eum per virtutis semitas manuducere, et si quid infortunium accidat, quod removeri nequeat, illud unâ cum amico portare, amicitiae proprium est.


788
Amicitiae proprium est amico in infortuniis praesto ese eâ celeritate, quae manus accurrit ad vestum quae dilabitur, ne in coetu nudus appareas.


789
Si quaeras, ubinam sit amicitiae sedes regia, dicam ibi esse ubi sine trigiversatione, quovis tempore quolibet modo amici virtus et fortuna subtentantur ne decidant.


790
Ejus qui quantum ab amico ametur, et quantum ipse eum amet computat, quamvis ornatus amore nulla differentia appareat, ridicula tamen amicitia est (quia vera amicitia in amore limites non hebet.)

Chapter 80. Quocum amicitatem ineas, attentè considerandum.

791
Cum post initiam amicitatem difficilis sit seperatio, iis qui amicitias ineunt, nil adeo periculosum est, quam sine consideratione amicitatem inire.


792
Amicitia cum aliquo inita, diu multumque non considerando ejus indolem et actiones, in finem tibi talem, ut viam auferre valeat poenam affert.


793
Noli cum aliquo initia, diu multumque non considerando ejus indolem, prosapium, vitia et conjsaguineos defectu carentes. 


794
Ejus amicitiam qui, honestâ prosapiâ ortus, culpam in se admittere erubescit, etiam si pretium dare opus sit, emere debes.


795
Ei qui scire valet, quid juxta proborum morem agendum sit, et, quum amicus quid mori contrarium agere cogitat, ea ei dicere, quae ab eo fletum eliciant, si vero gesserit, eum corriperene iterum faciat, matruè  considerando, hujusmodi amicitiae emolumentum, amicus fias.


796
Ad amicos seligendos in ipsâ infelicitate documentum inveniesw, quaedam enim mensura infelicitas est, quae superabundanter amicos dimetitur.


797
Stultorum amicitiam relinquere, ab iis se distiendo, non damnum sed lucrum puta.


798
Noli mente versari, quae animum despondere faciant; noli amicitatem inire cum eo, qui in adversis amicum deserit.


799
Amicitatem ejus, qui te in adversis deseruit, etiamsi dum inferisitas te maximè vexat mente revolvas, haec recordatio, magisquam ipsa infelicitas, te affliget.


800
Inculpabilium virorum amicitiam compara; eorum qui probis se non conformant amicitiam desere, etiamsi aliquid dare opus sit, ut ab iis te liberes.

No comments:

Post a Comment